Titius Sempronio triginta dedit pactique sunt, ut ex reditu eius
pecuniae tributum, quod Titius pendere deberet, Sempronius praestaret
computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum nomine praestitum
foret, quam earum usurarum quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod
amplius praestitum esset, id ex sorte decederet, aut, si et sortem et usuras
summa tributorum excessisset, id quod amplius esset Titius Sempronio
praestaret. neque de ea re ulla stipulatio interposita est. Titius consulebat, id quod amplius ex
usuris Sempronius redegisset, quam tributorum nomine praestitisset, qua actione
ab eo consequi possit. respondit pecuniae quidem creditae usuras nisi in
stipulationem deductas non deberi. verum in proposito videndum, ne non tam
faenerata pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter eos contractum,
nisi quod ultra semissem consecuturus esset. sed ne ipsius quidem sortis
petitionem pecuniae creditae fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam sine
dolo malo vel amisisset vel vacuam habuisset, dicendum nihil eum eo nomine
praestare debuisse. quare tutius esse praescriptis verbis in factum actionem
dari, praesertim cum illud quoque convenisset, ut quod amplius praestitum
esset, quam ex usuris redigeretur, sorti decederet. quod ipsum ius et causam
pecuniae creditae excedat.
|