servus, quem de me cum peculio emisti, priusquam tibi traderetur, furtum
mihi fecit. quamvis ea res quam subripuit interierit, nihilo minus retentionem
eo nomine ex peculio me habiturum ait, id est ipso iure ob id factum minutum
esse peculium, eo scilicet, quod debitor meus ex causa condictionis sit factus.
nam licet, si iam traditus furtum mihi fecisset, aut omnino condictionem eo
nomine de peculio non haberem aut eatenus haberem, quatenus ex re furtiva
auctum peculium fuisset, tamen in proposito et retentionem me habiturum et, si
omne peculium penes te sit, vel quasi plus debito solverim posse me condicere.
secundum quae dicendum. si nummos, quos servus iste mihi subripuerat, tu
ignorans furtivos esse quasi peculiares ademeris et consumpseris, condictio eo nomine
mihi adversus te competet, quasi res mea ad te sine causa pervenerit. si rem,
quam servus venditus subripuisset a me venditore, emptor vendiderit eaque in
rerum natura esse desierit, de pretio negotiorum gestorum actio mihi danda sit,
ut dari deberet, si negotium, quod tuum esse existimares, cum esset meum,
gessisses. sicut ex contrario in me tibi daretur, si, cum hereditatem quae ad
me pertinet tuam putares, res tuas proprias legatas solvisses, quandoque de ea
solutione liberarer. si sciens alienam rem ignoranti mihi vendideris, etiam
priusquam evincatur utiliter me ex empto acturum putavit in id, quanti mea
intersit meam esse factam. quamvis enim alioquin verum sit venditorem hactenus
teneri, ut rem emptori habere liceat, non etiam ut eius faciat, quia tamen
dolum malum abesse praestare debeat, teneri eum, qui sciens alienam, non suam
ignoranti vendidit. id est maxime, si manumissuro vel pignori daturo
vendiderit.
|