si servus communis uni ex dominis furtum fecerit, communi dividundo agi
debere placet et arbitrio iudicis contineri, ut aut damnum praestet aut parte
cedat. cui consequens videtur esse, ut etiam, si alienaverit suam partem,
similiter et cum emptore agi possit, ut quodammodo noxalis actio caput
sequatur. quod tamen non eo usque producendum ait, ut etiam, si liber sit
factus, cum ipso agi posse dicamus, sicuti non ageretur etiam, si proprius
fuisset. ex his igitur apparere et mortuo servo nihil esse, quod actor eo
nomine consequi possit, nisi forte quid ex re furtiva ad socium pervenerit. his
etiam illud consequens esse ait, ut et si is servus, quem mihi pignori dederis,
furtum mihi fecerit, agendo contraria pigneraticia consequar, uti similiter aut
damnum decidas aut pro noxae deditione hominem relinquas. idem dicendum de eo,
quem convenisset in causa redhibitionis esse, uti, quemadmodum accessiones et
fructus emptor restituere cogitur, ita et e contrario venditor quoque vel
damnum decidere vel pro noxae deditione hominem relinquere cogatur. nisi quod
in his amplius sit, quod, si sciens quis ignoranti furem pignori dederit, omni
modo damnum praestare cogendus est. id enim bonae fidei convenire. sed in
actione empti praecipue spectandum esse, qualem servum venditor repromiserit.
quod vero ad mandati actionem attinet, dubitare se ait, num aeque dicendum sit
omni modo damnum praestari debere, et quidem hoc amplius quam in superioribus
causis servandum, ut, etiamsi ignoraverit is, qui certum hominem emi
mandaverit, furem esse, nihilo minus tamen damnum decidere cogatur. iustissime
enim procuratorem allegare non fuisse se id damnum passurum, si id mandatum non
suscepisset. idque evidentius in causa depositi apparere. nam licet alioquin
aequum videatur non oportere cuiquam plus damni per servum evenire, quam quanti
ipse servus sit, multo tamen aequius esse nemini officium suum, quod eius, cum quo
contraxerit, non etiam sui commodi causa susceperit, damnosum esse, et sicut in
superioribus contractibus, venditione locatione pignore, dolum eius, qui sciens
reticuerit, puniendum esse dictum sit, ita in his culpam eorum, quorum causa
contrahatur, ipsis potius damnosam esse debere. nam certe mandantis culpam
esse, qui talem servum emi sibi mandaverit, et similiter eius qui deponat, quod
non fuerit diligentior circa monendum, qualem servum deponeret. circa
commodatum autem merito aliud existimandum, videlicet quod tunc eius solius
commodum, qui utendum rogaverit, versetur. itaque eum qui commodaverit, sicut
in locatione, si dolo quid fecerit non ultra pretium servi quid amissurum. quin
etiam paulo remissius circa interpretationem doli mali debere nos versari,
quoniam, ut dictum sit, nulla utilitas commodantis interveniat. haec ita puto
vera esse, si nulla culpa ipsius, qui mandatum vel depositum susceperit,
intercedat. ceterum si ipse ultro ei custodiam argenti forte vel nummorum
commiserit, cum alioquin nihil umquam dominus tale quid fecisset, aliter
existimandum est. locavi
tibi fundum, et (ut adsolet) convenit, uti fructus ob mercedem pignori mihi
essent. si eos clam deportaveris, furti tecum agere posse aiebat. sed et si tu
alii fructus pendentes vendideris et emptor eos deportaverit, consequens erit,
ut in furtivam causam eos incidere dicamus. etenim fructus, quamdiu solo
cohaereant, fundi esse et ideo colonum, quia voluntate domini eos percipere
videatur, suos fructus facere. quod certe in proposito non aeque dicitur. qua
enim ratione coloni fieri possint, cum emptor eos suo nomine cogat.
statuliberum, qui, si decem dederit, liber esse iussus erat, heres noxali
iudicio defenderat. pendante iudicio servus datis decem heredi ad libertatem
pervenit. quaeritur, an non aliter absolutio fieri debeat, quam si decem, quae
accepisset, heres actori dedisset. referre existimavit, unde ea pecunia data
esset, ut, si quidem aliunde quam ex peculio, haec saltem praestet, quoniam
quidem si nondum ad libertatem servus pervenisset, noxae deditus ei, cui
deditus esset, daturus fuerit. si vero ex peculio, quia nummos heredis dederit,
quos utique is passurus eum non fuerit ei dare, contra statuendum.
|