qui filium impuberem heredem instituit, Stichum ratione argenti, quod
sub cura eius esset, reddita liberum esse iusserat. is servus parte argenti
subtracta cum tutore divisit atque ita tutor ei parem rationem adscripsit.
consultus, an Stichus liber esset, respondit non esse liberum. nam quod
alioquin placeat, si statuliber pecuniam dare iussus tutori det vel per tutorem
stet, quo minus condicioni pareatur, pervenire eum ad libertatem, ita
accipiendum, ut bona fide et citra fraudem statuliberi et tutoris id fiat,
sicut et in alienationibus rerum pupillarium servatur. itaque et si offerente
statulibero pecuniam tutor in fraudem pupilli accipere nolit, non aliter
libertatem contingere, quam si servus fraude careat. eademque et de curatore
dicenda. item quaesitum est, rationem argenti reddere iussus in quem modum
intellegendus sit condicioni paruisse, id est an, si quaedam vasa sine culpa
eius perierint atque ita reliqua vasa heredi bona fide adsignaverit, perveniat
ad libertatem. respondit perventurum. nam sufficere, si ex aequo et bono
rationem reddat. denique quam rationem bonus pater familias reciperet, ea
heredi reddita impletam condicionem videri quamvis rationes reddere nihil aliud
sit quam reliqua solvere, tamen si et statuliberi et heredis culpa, sine fraude
tamen servi minus solutum sit et bona fide redditas esse rationes existimatum
fuerit, liberum fore. et nisi ita observetur, neminem, qui sub condicione ita
manumissus esset, umquam ad libertatem perventurum, si per imprudentiam minus
solutum esset, haec ita accipienda ait, si quando is, qui rationes reddere
iussus sit, per aliquem errorem sine dolo malo ita rationes ediderit, ut
dominus quoque circa computationem erraret.
|