Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Caecilius Africanus Quaestiones IntraText CT - Text |
|
|
V.servos legavit et cavit ita. "rogo, si te promeruerunt, dignos eos libertate existimes", praetoris hae partes sunt, ut cogat libertatem praestari, nisi si quid tale hi servi admiserint, ut indigni sint, quo libertatem consequantur, non etiam ut talia officia ab his exigantur, pro quibus libertatem mereri debent. arbitrium tamen eius erit qui rogatus sit, quo tempore quemque velit manumittere, ita ut, si vivus non manumississet, heres eius statim libertatem praestare cogatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |