quidam cum filium familias heredem instituere vellet, ne ad patrem eius
ex ea hereditate quicquam perveniret, voluntatem suam exposuit filio. filius
cum patris offensam vereretur, petit a testatore, ne sub condicione "si a
patre emancipatus esset" heredem eum institueret, et impetravit ab eo, ut
amicum suum heredem institueret. atque ita testamento amicus filii ignotus
testatori heres institutus est nec quicquam ab eo petitum est. quaerebatur, si
ille amicus aut adire nollet aut aditam nollet resituere hereditatm, an
fideicommissum ab eo peti possit aut aliqua actio adversus eum esset et utrum
patri an filio competeret. respondit, etiamsi manifestum sit scriptum heredem
fidem suam interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum peti posse quam
si et ipsum testatorem fidem eius secutum esse probaretur. si tamen, cum a
filio familias rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset et
restituturum patri familias facto, non absurde dici possit mandati actionem
futuram. et eam actionem patri inutilem fore, quia non sit ex bona fide id ei
restitui, quod testator ad eum pervenire noluerit. sed nec nec filio vulgarem
competituram, verum utilem, sicuti dare placeret ei, qui, cum filius familias
esset, pro aliquo fideiussisset ac pater familias factus solvisset.
|