Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Caecilius Africanus Quaestiones IntraText CT - Text |
|
|
XII.in testamento ita erat scriptum. "Stichus et Pamphila liberi sunto et si in matrimonium coierint, heres meus his centum dare damnas esto". Stichus ante apertas tabulas decessit. respondit partem Stichi defectam esse. sed et Pamphilam defectam condicione videri ideoque partem eius apud heredem remansuram. sed et si uterque viveret et Stichus nollet eam uxorem ducere, cum mulier parata esset nubere, illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis fiebat. nam cum uni ita legatum sit. "Titio, si Seiam uxorem duxerit, heres meus centum dato", si quidem Seia moriatur, defectus condicione intellegitur. at si ipse decedat, nihil ad heredem suum eum transmittere, quia morte eius condicio defecisse intellegitur. utroque autem vivente si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto condicio deficit, nihil ex legato consequitur, muliere autem nolente nubere, cum ipse paratus esset, legatum ei debetur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |