Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • XXI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI.

si quis legatum sibi adscripserit, tenetur poena legis coneliae, quamvis inutile legatum sit. nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum vel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit. hoc tamen tunc verum est, cum perfectum testamentum erit. ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet. prius enim oportet esse aliquod testamentum vel non iure factum, ut senatus consulto locus sit. nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quod, si adulterinum non esset, verum tamen testamentum recte dicetur. similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur. si institutus heres exheredationem nominatim filii vel aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur. similiter et is, qui libertatem sua manu ademit servi testatoris et maxime cui a se legata vel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur. si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et venia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit. et magis placet non posse. nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem vel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter venia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License