si Postumus a primo gradu exheredatus, a secundo praeteritus sit,
quamvis eo tempore nascatur, quo ad heredes primo gradu scriptos pertineat
hereditas, secundum tamen gradum vitiari placet ad hoc, ut praetermittentibus
institutis ipse heres existat. immo et si defuncto eo heredes instituti
omiserint hereditatem, non posse substitutos adire. itaque et si a primo gradu
exheredatus, a secundo praeteritus, a tertio exheredatus sit et viventibus
primis et deliberantibus decedat, quaeri solet omittentibus primis aditionem
utrum ad eos, qui tertio gradu scripti sint, an potius ad legitimos heredes
pertineat hereditas. quo et ipso casu rectius existimari putavit ad legitimos
eam pertinere. nam et cum duobus heredibus institutis et in singulorum locum
facta substitutione a primis exheredatus Postumus, a secundis praeteritus
fuerit, si alter ex institutis omiserit, quamvis Postumus excludatur, non tamen
magis substitutum admitti. quod vulgo dicitur eum gradum, a quo filius
praeteritus sit, non valere, non usquequaque verum esse ait. nam si primo gradu
heres institutus sit filius, non debere eum a substitutis exheredari. ideoque
si filio et Titio heredibus institutis Titio Maevius substitutus sit, omittente
Titio hereditatem Maevium eam adire posse, quamvis filius secundo gradu
exheredatus non sit. si quis ita scripserit. "ille, quem
scio ex me natum non esse, exheres esto", hanc exheredationem ita nullius momenti
esse ait, si probetur ex eo natus. non enim videri quasi filium exheredatum
esse. cum elogium pater, cum filium exheredaret, proposuisset et adiecisset
propter eam causam exheredare, probaturque patrem circa causam exheredationis
errasse. si filius heres institutus sit omisso Postumo filioque substitutus
nepos ex eo sit, si interim moriatur filius, Postumo non nato nepotem tam patri
quam avo suum heredem futurum. quod si nemo filio substitutus sit et solus ipse
institutus sit, tunc quia eo tempore, quo is moriatur, certum esse incipit
neminem ex eo testamento heredem fore, ipse filius intestato patri heres
existet. sicut evenire solet, cum sub ea condicione, quae in ipsius potestate
erit, filius heres institutus, prius quam ei pareret, moriatur. vivo filio si
nepos exheredatur, nocebit ei exheredatio ad bona libertorum avitorum.
|