quidam testamento ita heredes
instituit. "Titia filia mea heres esto. si quid mihi liberorum me vivo
mortuove nascetur, tunc qui virilis sexus unus pluresve nascentur, ex parte
dimidia et quarta, qui feminini sexus una pluresve natae erunt, ex parte quarta
mihi heres sit". Postumus ei natus est. consulebatur, quota ex parte
Postumus heres esset. respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam,
ex his filiam quattuor, Postumum tres habituros, quia filiae totus as, Postumo
dodrans datus est, ut quarta portione amplius filia quam Postumus ferre debeat.
ideo si Postuma quoque nata esset, tantundem sola filia, quantum uterque
Postumorum habituri essent. itaque in proposito cum as filiae, dodrans Postumo
sit datus, viginti unam partes fieri, ut filia duodecim, novem filius habeat. in
testamento ita scriptum est. "Lucius Titius ex duabus unciis, Gaius Attius
ex parte una, Maevius ex parte una, Seius ex partibus duabus heredes mihi
sunto". consulebatur quid iuris esset. respondit hanc scripturam illam
interpretationem accipere posse, ut Lucius Titius duas uncias habeat, ceteri
autem quasi sine partibus instituti ex reliquo dextante heredes sint. quem
dextantem ita dividi oportet, ut Seius quincuncem, Attius et Maevius alterum
quincuncem habeant.
|