si duobus filiis emancipatis alter heres institutus sit, alter
praeteritus, si institutus adierit, quamvis verbis edicti parum expressum sit,
tamen non posse eum petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris
secutus sit. nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum
possessionem, sive ab heredibus institutis sive ab his, qui contra tabulas
petierint, acceperit. sed illud observandum, ut praetor eum, qui heres
institutus adierit, in eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen non
ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessionem accepisset. ut
hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit
institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata
praestare cogatur. quod si is qui in potestate est heres institutus sit,
quoniam necessarius heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere posse
bonorum possessionem, si modo hereditati se non inmiscuerit. tunc enim, quia
iudicium patris comprobasse videtur, in eodem loco quo emancipatum haberi
debere. filius in adoptiva familia uxore ducta filium sustulit eumque post
mortem patris adoptivi emancipavit. hunc nepotem contra tabulas avi naturalis
decreto posse petere bonorum possessionem respondit. item si filius emancipatus
sublato filio et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptivo patre
decesserit, et contra patris et contra avi tabulas ex decreto hunc admitti
minime dubitari debere, ne alioquin ab omnium bonis excluderetur.
|