Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Caecilius Africanus Quaestiones IntraText CT - Text |
|
|
LV.ducenta legata esse proponantur. nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra voluntatem testatoris existimabitur. rursus partem deberi rationi non congruit, quando necesse est totius legati condicionem vel exstitisse vel defecisse. ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit. quare cum quis tale quid consequi velit, sic consequetur. "si quo amplius legavi vel legavero, quam per legem Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod Titio dedi heres meus damnas esto dare". qui ducenta in bonis relinquebat, legavit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione. post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam viginti quinque reciperet. legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut viginti quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui verbi gratia efficient quinque. cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime verum est. licet enim eandem quantitatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum. quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit, secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo quam in tuo legato est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |