Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • CVII.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CVII.

si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici. quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit. quod si Stichum aut fundum debuit maritus et quod debet, doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in dotem esse. his consequens esse ait, ut, si Cornelianum aut Sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. plane utrum velit, alienaturum. alterum alienari non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari velit. quod si fundus in dotem aestimatus datus sit, ut electio esset mulieris, negavit alienari fundum posse. quod si arbitrio mariti sit, contra esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License