Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • CXVI.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CXVI.

cum postulassem, ut mihi damni infecti promitteres, noluisti et priusquam praetor adiretur, aedes tuae corruerunt et damnum mihi dederunt. potius esse ait, ut nihil novi praetor constituere debeat et mea culpa damnum sim passus, qui tardius experiri coeperim. at si cum praetor ut promitteres decrevisset et te non promittente ire me in possessionem iussisset et prius, quam eo venissem, corruerunt, perinde omnia servanda esse existimavit, atque si posteaquam in possessionem venissem damnum datum esset. damni infecti nomini in possessionem missus possidendo dominium cepit, deinde creditor eas aedes pignori sibi obligatas persequi vult. non sine ratione dicetur, nisi impensas, quas in refectionem fecerim, mihi praestare sit paratus, inhibendam adversus me persecutionem. cur ergo non emptori quoque id tribuendum est, si forte quis insulam pigneratam emerit. non recte haec inter se comparabuntur, quando is qui emit sua voluntate negotium gerat ideoque diligentius a venditore sibi cavere et possit et debeat. quod non aeque et de eo, cui damni infecti non promittatur, dici potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License