Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • CXXXIII.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CXXXIII.

sed et si post divortium servum mulier paravit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad verba attinet, manumittere non poterit. et ita Sextus quoque Caecilius adnotat. Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisve servis, finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam. quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur. et tamen licere mulieri quamvis postulatae adulterii servum suspectum in adulterio vel quaestioni necessarium, quod ad verba legis attinet, manumittere, sane in hunc casum subveniendum est, ut destinati servi quasi conscii vel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem.*8




8 Ulp. 4 De Adulteriis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License