Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • XI.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XI.

qui tibi mandaverat, ut ornamenta in usum uxoris suae emeres, eidem uxori uti adsolet legavit "quae eius parata erunt". tu deinde post mortem mandatoris ignorans eum decessisse emisti. non debebuntur mulieri, quoniam ea verba ad mortis tempus referuntur. at si vivente testatore, muliere autem mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax hoc legatum esse, quando non poosit vere dici eius causa paratum videri, quae prius decessit. eadem dicenda erunt et si vivat quidem mulier, sed diverterit et quaeratur, an post empta ei debeantur, quasi non videantur uxoris causa parata. apud fufidium quaestionum libro secundo ita scriptum est. si mulier mandaverit tibi, ut sibi uniones usus sui causa emeres, si tu post mortem eius, cum putares eam vivere, emeris, Atilicinus negat esse legatos ei, cui mulier ita legaverit. "ornamenta, quae mea causa parata sunt eruntve". non enim eius causa videri parata esse, quae iam mortua ea empta fuerint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License