Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • XIII.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII.

filio familias legatum est sub hac condicione "si in potestate patris mansisset". magis patri legatum videri ait et patrem suo nomine legatum petere. idem iuris esse et si servo similiter legetur. argumentum rei est, quod et si cibaria servis Titii legentur, procul dubio domini est, non servorum legatum. si filio familias mortis causa donatum sit et vivo donatore moriatur filius, pater vivat, quaesitum est, quid iuris sit. respondit morte filii condictionem competere, si modo ipsi potius filio quam patri donaturus dederit. alioquin, si quasi ministerio eius pater usus sit, ipsius patris mortem spectandam esse. idque iuris fore et si de persona servi quaeratur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License