Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
94. De illo quaeritur: an per eum servum, in quo usumfructum habemus, possidere aliquam rem et usucapere possumus, quia ipsum non possidemus? per eum vero, quem bona fide possidemus, sine dubio et possidere et usucapere possumus. loquimur autem in utriusque persona secundum definitionem, quam proxume exposuimus; id est, si quid ex re nostra vel ex operis suis adquirant, id nobis adquiritur.