Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
122. Loquimur autem de his scilicet feminis, quae non in legitima parentium aut patronorum tutela sunt, sed [de his] quae alterius generis tutores habent, qui etiam inviti coguntur auctores fieri. alioquin parentem et patronum sine auctoritate eius facto testamento non summoveri palam est.