Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
132. Sed feminini quidem sexus personae vel nominatim vel inter ceteros exheredari solent, dum tamen, si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne videantur per oblivionem praeteritae esse: masculini vero sexus liberorum personas placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo QUICUMQUE MIHI FILIUS GENITUS FUERIT EXHERES ESTO. [. . . . . vv. 9 1/2 . . . . . . . ]