Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
172. Quarum cretionum magna differentia est: nam vulgari cretione data nulli dies conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem esse institutum et possit cernere; certorum vero dierum cretione data etiam nescienti se heredem institutum esse numerantur dies continui; item ei quoque, qui aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei, qui sub condicione heres institutus est, tempus numeratur; unde melius et aptius est vulgari cretione uti.