Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
235. Poenae quoque nomine inutiliter legatur. poenae autem nomine legari videtur, quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat aut non faciat, velut quod ita legatur: SI HERES MEUS FILIAM SUAM TITIO IN MATRIMONIUM COLLOCAVERIT, X MILIA SEIO DATO, vel ita: SI FILIAM TITIO IN MATRIMONIUM NON COLLOCAVERIS, X MILIA TITIO DATO; sed et si heredem, si verbi gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, X milia Titio dari iusserit testator, poenae nomine legatum est. et denique ex ipsa definitione multas similes species cir-cumspicere possumus.