Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
242. Cetera vero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent; quamquam non inmerito quibusdam placeat poenae nomine heredem institui non posse. nihil enim interest, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit aliquid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam coheredis adiectione quam legati datione compellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat aut non faciat.