Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
3. Uxor quoque, quae in manu eius, qui moritur, est, ei sua heres est, quia filiae loco est. item nurus, quae in filii manu est, nam et haec neptis loco est. sed ita demum erit sua heres, si filius, cuius in manu fuerit, cum pater moritur, in potestate eius non sit. idemque dicemus et de ea, quae in nepotis manu matrimonii causa sit, quia proneptis loco est.