Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
71. Item quaeritur, an hoc senatus consultum ad eos patroni liberos pertineat, qui ex filia nepteve procreantur, id est, ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini mei quam extraneus heres; item an ad maternos Latinos hoc senatus consultum pertineat, quaeritur, id est, ut in bonis Latini materni potior sit patronae filius quam heres extraneus matris. Cassio placuit utroque casu locum esse senatus consulto; sed huius sententiam plerique inprobant, quia senatus de his liberis patronorum nihil sentiat, qui aliam familiam sequerentur; idque ex eo adparere, quod nominatim exheredatos summoveat; nam videtur de his sentire, qui exheredari a parente solent, si heredes non instituantur; neque autem matri filium filiamve neque avo materno nepotem neptemve, si eum eamve heredem non instituat, exheredare necesse est, sive de iure civili quaeramus sive de edicto praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas testamenti bonorum possessio promittitur.