Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
170. Quo genere, ut diximus, tolluntur illae obligationes, quae in verbis consistunt, non etiam ceterae; consentaneum enim est visum verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi. sed id, quod ex alia causa debeatur, potest in stipulationem deduci et per acceptilationem dissolvi.