Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius
Institutiones

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

59. Sed sunt, qui putant minus recte conprehendi, ut qui forte Stichum et Erotem emerit, recte videatur ita demonstrare: quod ego de te hominem Erotem emi, et si velit, de Sticho alia formula iterum agat, quia verum est eum, qui duos emerit, singulos quoque emisse; idque ita maxime Labeoni visum est. sed si is, qui unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. idem et in aliis actionibus est, velut commodati et depositi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL