Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
126. Interdum evenit, ut exceptio, quae prima facie iusta videatur, inique noceat actori. quod cum accidit, alia adiectione opus est adiuvandi actoris gratia. quae adiectio replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis exceptionis. nam si verbi gratia pactus sum tecum, ne pecuniam, quam mihi debes, a te peterem, deinde postea in contrarium pacti sumus, id est ut petere mihi liceat, et, si agam tecum, excipias tu, ut ita demum mihi condemneris, si non convenerit, ne eam pecuniam peterem, nocet mihi exceptio pacti conventi; namque nihilo minus hoc verum manet, etiam si postea in contrarium pacti sumus; sed quia iniquum est me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore pacto hoc modo: AUT SI POSTEA CONVENIT, UT MIHI EAM PECUNIAM PETERE LICERET.