Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
133. Sed his quidem temporibus, sicut supra quoque notavimus, omnes praescriptiones ab actore proficiscuntur. olim autem quaedam et pro reo opponebantur, qualis illa erat praescriptio: EA RES AGATUR, SI IN EA RE PRAEIUDICIUM HEREDITATI NON FIAT, quae nunc in speciem exceptionis deducta est et locum habet, cum petitor hereditatis alio genere iudicii praeiudicium hereditati faciat, velut cum singulas res petat; est enim iniquum per unius [. . . . . fol. deperd. . . . . . . . ]