Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
170. Sed quia nonnulli interdicto reddito cetera ex interdicto facere nolebant atque ob id non poterat res expediri, praetor in eam rem prospexit et comparavit interdicta, quae secundaria appellamus, quod secundo loco redduntur. quorum vis et potestas haec est, ut qui cetera ex interdicto non faciat, velut qui vim non faciat aut fructus non liceatur aut qui fructus licitationis satis non det aut si sponsiones non faciat sponsionumve iudicia non accipiat, sive possideat, restituat adversario possessionem, sive non possideat, vim illi possidenti non faciat. itaque etsi alias potuerit interdicto UTI POSSIDETIS vincere, si cetera ex interdicto fecisset [. . . . . . . . ], tamen per interdictum secundarium vincitur. [. . . . . vv. 4 . . . . . . . ] Sabinus et Cassius secuti fuerint [. . . . . vv. 33 . . . . . . . ]