Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
188. Cum libertate vero heres institutus si quidem in eadem causa duraverit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres: si vero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest; quod si alienatus sit, iussu novi domini adire hereditatem debet, qua ratione per eum dominus fit heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest.