Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius
Institutiones

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

43. In bonis libertinarum nullam iniuriam antiquo iure patiebantur patroni. cum enim hae in patronorum legitima tutela essent, non aliter scilicet testamentum facere poterant quam patrono auctore; itaque sive auctor ad testamentum faciendum factus erat, aut de se queri debebat, quod heres a liberta relictus non erat, aut ipsum ex testamento, si heres ab ea relictus erat, sequebatur hereditas. si vero auctor ei factus non erat et intestata liberta moriebatur, ad eundem, quia suos heredes femina habere non potest, hereditas pertinebat: nec enim ullus olim alius iure civili heres erat, qui posset patronum a bonis libertae intestatae repellere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL