Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
72a. Est etiam de peculio et de in rem verso actio a praetore constituta. licet enim negotium ita gestum sit cum filio servove, ut neque voluntas neque consensus patris dominive intervenerit, si quid tamen ex ea re, quae cum illis gesta est, in rem patris dominive versum sit, quatenus in rem eius versum fuerit, eatenus datur actio. [versum autem quid sit, eget plena interpretatione]. at si nihil sit versum, praetor dat actionem DUMTAXAT DE PECULIO, et edictum utitur his verbis. quod edictum loquitur et de eo, qui dolo malo peculium ademerit. si igitur verbi gratia ex HS - X, quae servus tuus a me mutua accepit, creditori tuo HS - V solverit aut rem necessariam, puta familiae cibaria, HS - V emerit et reliqua V quolibet modo consumpserit, pro V quidem in solidum damnari debes, pro ceteris V eatenus, quatenus in peculio sit. ex quo scilicet apparet, si tota HS - X in rem tuam versa fuerint, tota te HS - X consequi posse; licet enim una est formula, qua de peculio deque eo, quod in rem (patris) dominive versum sit, agitur, tamen duas habet condemnationes. itaque iudex, apud quem ea formula agitur, ante dispicere solet, an in rem (patris) dominive versum sit, nec aliter ad peculii aestimationem transit, quam si aut nihil in rem (patris) dominive versum intellegatur aut non totum.