Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Institutiones IntraText CT - Text |
160. Duplicia sunt velut UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI. ideo autem duplicia vocantur, quod par utriusque litigatoris in his condicio est, nec quisquam praecipue reus vel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partes sustinet; quippe praetor pari sermone cum utroque loquitur. nam summa conceptio eorum interdictorum haec est: UTI NUNC POSSIDETIS, QUO MINUS ITA POSSIDEATIS, VIM FIERI VETO; item alterius: UTRUBI HIC HOMO, DE QUO AGITUR, [APUD QUEM] MAIORE PARTE HUIUS ANNI FUIT, QUO MINUS IS EUM DUCAT, VIM FIERI VETO.