Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Vita Sancti Martini IntraText CT - Text |
1. Interea irruentibus intra Gallias barbaris Iulianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum civitatem donativum coepit erogare militibus, et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est.
2. tum vero oportunum tempus existimans, quo peteret missionem - neque enim integrum sibi fore arbitrabatur, si donativum non militaturus acciperet -, hactenus, inquit ad Caesarem, militavi tibi:
3. patere ut nunc militem Deo: donativum tuum pugnaturus accipiat, Christi ego miles sum: pugnare mihi non licet.
4. tum vero adversus hanc vocem tyrannus infremuit dicens, eum metu pugnae, quas postero die erat futura, non religionis gratia detractare militiam.
5. at Martinus intrepidus, immo illato sibi terrore constantior, si hoc, inquit, ignaviae adscribitur, non fidei, crastina die ante aciem inermis adstabo et in nomine Domini Iesu, signo crucis, non clipeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.
6. retrudi ergo in custodiam iubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris obiceretur.
7. postero die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seque dedentes. unde quis dubitet hanc vere beati viri fuisse victoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad proelium mitteretur.
8. et quamvis pius Dominus servare militem suum licet inter hostium gladios et tela potuisset, tamen ne vel aliorum mortibus sancti violarentur obtutus, exemit pugnae necessitatem.
9. neque enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare victoriam, quam ut subactis sine sanguine hostibus nemo moreretur.
1. Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictavae episcopum civitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est.
2. temptavit autem idem Hilarius imposito diaconatus officio sibi eum artius implicare et ministerio vincire divino. sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans, intellexit vir altioris ingenii, uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus iniuriae videretur: itaque exorcistam eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiavit.
3. nec multo post admonitus per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt, peregrinationem illam ingressus est, contestatus fratribus, multa se adversa passurum: quod postea probavit eventus.
4. ac primum inter Alpes devia secutus incidit in latrones. cumque unus securi elevata in caput eius librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: vinctis tamen post tergum manibus uni asservandus et spoliandus traditur. qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam esset.
5. respondit Christianum se esse. quaerebat etiam ab eo an timeret. tum vero constantissime profitetur, numquam se tam fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia utpote latrocinia exercens esset indignus.
6. ingressusque evangelicam disputationem verbum Dei latroni praedicabat. quid longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum viae reddidit, orans ut pro se Dominum precaretur. idemque postea religiosam agens vitam visus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus, ex ipso audita dicantur.
1. Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere, humana specie assumpta, se ei obvium tulit, quo tenderet quaerens. cumque id a Martino responsi accepisset, se quo Dominus vocaret intendere, ait ad eum:
2. quocumque ieris vel quaecumque temptaveris, diabolus tibi adversabitur. tunc ei prophetica voce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutor est: non timebo, quid faciat mihi homo. statimque de conspectu eius inimicus evanuit.
3. itaque ut animo ac mente conceperat, matrem a gentilitatis absolvit errore, patre in malis perseverante: plures tamen suo salvavit exemplo.
4. Dehinc cum haeresis Arriana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullulasset, cum adversus perfidiam sacerdotum solus paene acerrime repugnaret multisque suppliciis esset affectus - nam et publice virgis caesus est et ad extremum de civitate exire compulsus - Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilari, quem ad exsilium haereticorum vis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit. ibi quoque eum Auxentius, auctor et princeps Arrianorum, gravissime insectatus est, multisque affectum iniuriis de civitate exturbavit.
5. cedendum itaque tempori arbitratus ad insulam, cui Gallinaria nomen est, secessit comite quodam presbytero, magnarum virtutum viro. hic aliquamdiu radicibus vixit herbarum: quo tempore helleborum, venenatum, ut ferunt, gramen, in cibum sumpsit.
6. sed cum vim veneni in se grassantis vicina iam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit statimque omnis dolor fugatus est.
7. nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis paenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei temptavit occurrere profectusque ad urbem est.