Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Vita Sancti Martini

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

XIII.

1. Item, cum in viro quodam templum antiquissimum diruisset et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset aggressus excidere, tum vero antistes loci illius ceteraque gentilium turba coepit obsistere.

2. et cum idem illi, dum templum evertitur, imperante Domino quievissent, succidi arborem non patiebantur. ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui serviret ipse, sequerentur: arborem illam succidi oportere, quia esset daemoni dedicata.

3. tum unus ex illis qui erat audacior ceteris: si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmet ipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, evades.

4. tum ille intrepide confisus in Domino facturum se pollicetur. hic vero ad istius modi condicionem omnis illa gentilium turba consensit, facilemque arboris suae habuere iacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent.

5. itaque cum unam in partem pinus illa esset acclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret, eo loci vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat.

6. succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. aderat eminus turba mirantium. iamque paulatim nutare pinus et ruinam suam casura imitari.

7. pallebant eminus monachi et periculo iam propiore conterriti spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem exspectantes.

8. at ille confisus in Domino intrepidus opperiens, cum iam fragorem sui pinus concidens edidisset, iam cadenti, iam super se ruenti, elevata obviam manu, signum salutis opponit. tum vero - velut turbinis modo retro actam putares - diversam in partem ruit, adeo ut rusticos, qui toto in loco steterant, paene prostraverit.

9. tum vero in caelum clamore sublato gentiles stupere miraculo, monachi flere prae gaudio, Christi nomen in commune ab omnibus praedicari: satisque constitit eo die salutem illi venisse regioni. nam nemo fere ex immani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata Dominum Iesum, relicto impietatis errore, crediderit. et vere ante Martinum pauci admodum, immo paene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit, ut iam ibi nullos locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis aut monasteriis sit repletus. nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat.

XIV.

1. Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere virtutem edidit. nam cum in viro quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem immisisset, in proximam, immo adhaerentem domum agente vento flammarum globi ferebantur.

2. quod ubi Martinus advertit, rapido cursu tectum domus scandit, obvium se advenientibus flammis inferens. tum vero mirum in modum cerneres contra vim venti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus videretur. ita virtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est.

3. In vico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset evertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus.

4. itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper atque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud evertere humana manus non potuisset, virtus illud divina dirueret.

5. tum subito ei duo angeli hastati atque scutati instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo et opus coeptum devotus impleret.

6. ita regressus ad vicum, inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes atque simulacra redegit in pulverem.

7. quo viso rustici, cum se intellegerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neglegenda, quae nec sibi nec aliis adesse possent.

XV.

1. Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem everteret, furens gentilium rusticorum in eum irruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio peteret, reiecto pallio nudam cervicem percussuro praebuit.

2. nec cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit, consternatusque divino metu veniam precabatur.

3. nec dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam ferire voluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non comparuit.

4. plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos mitigabat, ut luce eis veritatis ostensa ipsi sua templa subverterent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License