Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Vita Sancti Martini

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

1. Arborius autem, vir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia eius gravissimis quartanae febribus ureretur, epistulam Martini, quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est.

2. quae res apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deo voverit et perpetuae virginitati dicarit: profectusque ad Martinum puellam ei, praesens virtutum eius testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino habitu virginitatis imposito passus est consecrari.

3. Paulinus magni vir postmodum futurus exempli, cum oculum graviter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit.

4. ipse autem cum casu quodam esset de cenaculo devolutus et per confragosos scalae gradus decidens multis vulneribus esset affectus, cum exanimis iaceret in cellula et immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus visus est eluere vulnera et salubri unguedine contusi corporis superlinire livores: atque ita postero die restitutus est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur.

5. sed longum est ire per singula: sufficiant haec vel pauca de plurimis, satisque sit, nos et in excellentibus non subtrahere veritatem et in multis vitare fastidium.

XX.

1. Atque ut minora tantis inseram - quamvis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus iam depravata omnia atque corrupta sunt, paene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam -, cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum, plures ei diversis orbis partibus episcopi convenissent et foeda circa principem omnium adulatio notaretur seque degenere inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat.

2. nam et si pro aliquibus regi supplicandum fuit, imperavit potius quam rogavit, et a convivio eius frequenter rogatus abstinuit, dicens se mensae eius participem esse non posse, qui imperatores unum regno, alterum vita expulisset.

3. postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse, et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acie occubuisse, tandem victus vel ratione vel precibus ad convivium venit, mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset.

4. convivae autem aderant, velut ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Evodius, vir quo nihil umquam iustius fuit, comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat, ipse autem in sellula iuxta regem posita consederat.

5. ad medium fere convivium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. ille sancto admodum episcopo potius dari iubet, exspectans atque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret.

6. sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem, qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos, qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset.

7. quod factum imperator omnesque qui tunc aderant ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret. celeberrimumque per omne palatium fuit, fecisse Martinum in regis prandio, quod in infimorum, iudicum conviviis nemo episcoporum fecisset.

8. eidemque Maximo longe ante praedixit futurum ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse victorem, sed parvo post tempore esse periturum.

9. quod quidem ita vidimus. nam primo adventu eius Valentinianus in fugam versus est: deinde post annum fere resumptis viribus captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.

XXI.

1. Constat autem etiam angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto apud eum invicem sermone loquerentur: diabolum vero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut sive se in propria substantia contineret, sive in diversas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine videretur.

2. quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conviciis eum frequenter urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore cornu bovis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius irrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso recens scelere gaudens 'ubi est' inquit, 'Martine, virtus tua? unum de tuis modo interfeci'.

3. tunc ille convocatis fratribus refert quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu affectus fuisset. neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut vehiculo ligna deferret, isse ad silvam nuntiant. iubet igitur aliquos ire ei obviam:

4. ita haud longe a monasterio iam paene exanimis invenitur. extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus causam mortis et vulneris: iunctis scilicet bubus dum dissoluta artius lora constringit, bovem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse. nec multo post vitam reddidit. videris, quo iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas.

5. in Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praevidebat aut sibi nuntiata fratribus indicabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License