Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Vita Sancti Martini

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Iam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat.

2. eadem in corde eius humilitas, eadem in vestitu eius vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret.

3. aliquamdiu ergo adhaerenti ad ecclesiam cellula usus est: dein cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem milibus monasterium sibi statuit.

4. qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret. ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat: una tantum eademque arta admodum via adiri poterat. ipse ex lignis contextam cellulam habebat, multique ex fratribus in eundem modum:

5. plerique saxo superiecti montis cavato receptacula sibi fecerant. discipuli fere octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur.

6. nemo ibi quicquam proprium habebat, omnia in medium conferebantur. non emere aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quicquam licebat, ars ibi exceptis scriptoribus nulla habebatur, cui tamen operi minor aetas deputabatur: maiores orationi vacabant.

7. rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. cibum una omnes post horam ieiunii accipiebant. vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset.

8. plerique camelorum saetis vestiebantur: mollior ibi habitus pro crimine erat. quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant: pluresque ex eis postea episcopos vidimus.

9. quae enim esset civitas aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem?

XI.

1. Sed ut reliquas virtutes eius, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat:

2. nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat nomen sibi martyris, tempus passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset.

3. cum aliquamdiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret, quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.

4. dehinc super sepulcrum ipsum adstans oravit ad Dominum, ut quis esset vel cuius meriti esset sepultus ostenderet. tum conversus ad laevam videt prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat, nomen meritumque loqueretur. nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, vulgi errore celebratum: sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret.

5. mirum in modum vocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non videbant. tum Martinus quid vidisset exposuit iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoveri, atque ita populum superstitionis illius absolvit errore.

XII.

1. Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitioso funere deferebatur, obvium haberet: conspicatusque eminus venientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dinoscere quid videret.

2. tamen quia rusticam manum cerneret et agente vento lintea corpori superiecta volitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido, tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia.

3. levato ergo in adversos signo crucis imperat turbae non moveri loco onusque deponere. hic vero mirum in modum videres miseros primum velut saxa riguisse.

4. dein, cum promovere se summo conamine niterentur, ultra accedere non valentes ridiculam in vertiginem rotabantur, donec victi corporis onus ponunt: attoniti et semet invicem aspicientes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant.

5. sed cum beatus vir comperisset exsequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, elevata rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. ita eos et cum voluit, stare compulit, et cum libuit, abire permisit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License