Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Vita Sancti Martini IntraText CT - Text |
1. Curationum vero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod vel ex consequenti liquebit exemplo.
2. Treveris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, [ita] ut iam per multum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua vix tenui spiritu palpitabat.
3. tristes ad solam funeris exspectationem adstabant propinqui, cum subito ad civitatem illam Martinum venisse nuntiatur. quod ubi puellae pater comperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus.
4. et forte Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu vivit, iam carne praemortua. rogo ut eam adeas atque benedicas: confido enim quod per te reddenda sit sanitati.
5. qua ille voce confusus obstipuit et refugit dicens, hoc suae non esse virtutis: senem errare iudicio, non esse se dignum, per quem Dominus signum virtutis ostenderet. perstare vehementius flens pater et orare ut exanimem visitaret:
6. postremo a circumstantibus episcopis ire compulsus descendit ad domum puellae. ingens turba pro foribus exspectabat, quidnam Dei servus esset facturus.
7. ac primum quae erant illius familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus oravit. deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset, in os puellae vim sancti liquoris infundit, statimque vox reddita est.
8. tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra vivescere, donec firmatis gressibus populo teste surrexit.
1. Eodem tempore Taetradii cuiusdam proconsularis viri servus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur: rogatus ergo Martinus, ut ei manum imponeret, deduci eum ad se iubet: sed nequam spiritus nullo proferri modo de cellula, in qua erat, potuit: ita in advenientes rabidis dentibus saeviebat.
2. tum Taetradius ad genua beati viri advolvitur, orans ut ad domum, in qua daemoniacus habebatur, ipse descenderet. tum vero Martinus negare se profani et gentilis domum adire posse:
3. nam Taetradius eo tempore adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur. spondet ergo se, si de puero daemon fuisset exactus, Christianum fore.
4. ita Martinus imposita manu puero immundum ab eo spiritum eiecit. quo viso Taetradius Dominum Iesum credidit: statimque catechumenus factus nec multo post baptizatus est, semperque Martinum salutis suae auctorem miro coluit affectu.
5. Per idem tempus in eodem oppido ingressus patris familias cuiusdam domum, in limine ipso restitit dicens, horribile in atrio domus daemonium se videre. cui cum ut discederet imperaret et patrem familias, qui in interiore parte aedium morabatur, arripuisset, saevire dentibus miser coepit, et obvios quosque laniare. commota domus, familia turbata, populus in fugam versus: Martinus se furenti obiecit, ac primum stare ei imperat.
6. sed cum dentibus fremeret hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: si habes, inquit, aliquid potestatis, hos devora.
7. tum vero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati viri vitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens vestigia fluxu ventris egestus est.
1. Interea cum de motu atque impetu barbarorum subita civitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an verus esset hic nuntius, fateretur.
2. tum confessus est decem daemonas secum fuisse, qui rumorem hunc per populum dispersissent, ut hoc saltim metu ex illo Martinus oppido fugaretur: barbaros nihil minus quam de irruptione cogitare. ita cum haec immundus spiritus in media ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti civitas liberata est.
3. Apud Parisios vero, dum portam civitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque benedixit, statimque omni malo emundatus.
4. postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute gratias pro sanitate, quam receperat, agebat. nec praetereundum est, quod fimbriae vestimento eius cilicioque detractae crebras super infirmantibus egere virtutes.
5. nam digitis illigatae aut collo inditae saepe ab aegrotantibus morbos fugaverunt.