Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Vita Sancti Martini

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

1. Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem se ei formis diversissimis ingerebat. nam interdum in Iovis personam, plerumque Mercuri, saepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat: adversus quem semper interritus signo se crucis et orationis auxilio protegebat.

2. audiebantur plerumque convicia, quibus illum turba daemonum protervis vocibus increpabat: sed omnia falsa et vana cognoscens non movebatur obiectis.

3. testabantur etiam aliqui ex fratribus, audisse se daemonem protervis Martinum vocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus, qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent, conversos postea recepisset, exponentem crimina singulorum:

4. Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari, et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis, qui peccare desierint. contra dicente diabolo, non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino praestari posse clementiam, tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus:

5. si tu ipse, miserabilis, ab hominum insectatione desisteres et te factorum tuorum vel hoc tempore, cum dies iudicii in proximo est, paeniteret, ego tibi vere confisus in Domino Iesu Christo misericordiam pollicerer. o quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum.

6. et quia de diabolo eiusdemque artibus sermo exortus est, non ab re videtur, licet extrinsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eo Martini virtutum portio est et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cavendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit.

XXIII.

1. Clarus quidam, adulescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, brevi tempore ad summum fidei virtutumque omnium culmen enituit.

2. itaque cum haud longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset multique apud eum fratres commorarentur, iuvenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem atque innocentiam mentitus, accessit habitavitque aliquamdiu in commune cum ceteris.

3. dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat. cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad credendum coartabat. postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum nuntios discurrere praedicaret, iamque se unum ex profetis haberi volebat.

4. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat. ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari.

5. postremum in hanc vocem erupisse fertur: ecce hac nocte vestem mihi candidam Dominus de caelo dabit, qua indutus in medio vestrum diversabor: idque vobis signum erit, in me Dei esse virtutem, qui Dei veste donatus sim.

6. tum vero grandis omnium ad hanc professionem exspectatio. itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoveri omne monasterium loco visum est: cellulam autem, qua idem adulescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus, fremitusque in ea discurrentium et murmur quoddam multarum vocum audiebatur.

7. dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine] ad se vocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit. obstupefactus ille convocat ceteros, ipse etiam Clarus accurrit, adhibitoque lumine vestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen, cuius esset generis aut velleris, poterat agnosci: curiosis tamen oculis aut digitis attrectata non aliud quam vestis videbatur. interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius eis Dominus quidnam id esset ostenderet.

8. itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. ubi illuxit dies, apprehensum dextera ad Martinum trahere volebat, bene conscius illudi illum diaboli arte non posse.

9. tum vero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque invitum ire compellerent, inter trahentium manus vestis evanuit. unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse virtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius auf tegere non posset.

XXIV.

1. Animadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.

2. quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus Rufus nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum vidimus.

3. plerique etiam ex fratribus nobis rettulerunt, eodem tempore in Oriente quendam exstitisse, qui se Iohannen esse iactitaverit, ex quo conicere possumus, istius modi pseudoprofetis existentibus, Antichristi adventum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur.

4. Non praetereundum autem videtur, quanta Martinum sub isdem diebus diabolus arte temptaverit. quodam enim die praemissa preceet circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate assumpti fulgoris illuderet, veste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro illitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula adstitit.

5. cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. tum prior diabolus: 'agnosce' inquit, 'Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi volui.

6. ad haec cum Martinus taceret nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: 'Martine, quid dubitas credere, cum videas? Christus ego sum'.

7. tum ille, revelante sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum; 'non se' inquit 'Iesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem venturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem venisse non credam'.

8. ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit et cellulam tanto foetore complevit, ut indubia indicia relinqueret diabolum se fuisse. hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius Martini ore cognovi, ne quis forte existimet fabulosum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License