LIBELLUS PRIMUS
1 Religiosus Christi famulus Biscopus
cognomento Benedictus, aspirante superna gratia, monasterium construxit in
honore beatissimi apostolorum principis Petri, iuxta ostium fluminis Wiri ad
Aquilonem, iuvante se ac terram tribuente venerabili ac piissimo gentis illius
rege Aecgfrido; idemque monasterium annis sedecim, inter innumeros vel itinerum
vel infirmitatum labores, eadem qua construxit religione, sedulus rexit. Qui ut
beati papae Gregorii verbis, quibus cognominis eius abbatis vitam glorificat, utar:
“Fuit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso pueritiae
suae tempore cor gerens senile, aetatem quippe moribus transiens, nulli animum
voluptati dedit.” Nobili quidem stirpe gentis Anglorum progenitus, sed non
minori nobilitate mentis ad promerenda semper angelorum consortia suspensus.
Denique cum esset minister Oswii regis, et possessionem terrae suo gradui
competentem illo donante perciperet, annos natus circiter XX et V fastidivit
possessionem caducam, ut adquirere posset aeternam; despexit militiam cum
corruptibili donativo terrestrem, ut vero regi militans, regnum in superna
civitate mereretur habere perpetuum; reliquit domum, cognatos, et patriam
propter Christum et propter evangelium, ut centuplum acciperet, et vitam
aeternam possideret; respuit nuptiis servire carnalibus, ut sequi valeret agnum
virginitatis gloria candidum in regnis celestibus; abnuit liberos carne
procreare mortales, praedestinatus a Christo ad educandos ei spiritali doctrina
filios caelesti in vita perennes.
|