Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4 Quod ubi duobus annis monasterium rexit, tertium de Brittannia Romam iter arripiens solita prosperitate conplevit librosque omnis divinae eruditionis non paucos vel placito praetio emptos, vel amicorum dono largitos retulit. Rediens autem ubi Viennam pervenit, empticios ibi quos apud amicos commendaverat, recepit. At ingressus Brittanniam, ad regem se occidentalium Saxonum nomine Counvalh conferendum putavit, cuius et ante non semel amicitiis usus, et beneficiis erat adiutus. Sed ipso eodem tempore inmatura morte praerepto, tandem ad patriam gentem, solumque in quo natus est pedem convertens, Aecfricum Transhumbranae regionis regem adiit, cuncta quae egisset ex quo patriam adolescens deseruit, replicavit; quo religionis desiderio arderet, non celavit; quid aecclesiasticae, quid monachicae institutionis Romae vel circumquaque didicisset, ostendit, quot divina volumina, quantas beatorum apostolorum sive martyrum Christi reliquias adtulisset, patefecit; tantamque apud eum gratiam familiaritatis invenit, ut confestim ei terram septuaginta familiarum de suo largitus, monasterium inibi primo pastori aecclesiae facere prae ciperet. Quod factum est, sicut et in prohemio memini, ad osium fluminis Wyri ad Levam anno ab incarnatione domini sexcentesimo septuagesimo quarto, indictione secunda, anno autem quarto imperii Ecgfridi regis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License