7 Igitur venerabilis Benedicti
virtute, industria ac religione, rex Ecgfridus non minimum delectatus, terram,
quam ad construendum monasterium ei donaverat, quia bene se ac fructuose
donasse conspexit, quadraginta adhuc familiarum data possessione, augmentare
curavit; ubi post annum missis monachis numero ferme decem et septem, et
praeposito abbate ac presbitero Ceolfrido, Benedictus consultu immo etiam iussu
praefati Ecgfridi regis, monasterium beati apostoli Pauli construxit, ea duntaxat
ratione, ut una utriusque loci pax et concordia, eadem perpetuo familiaritas
conservaretur et gratia; ut sicut verbi gratia, corpus a capite, per quod
spirat, non potest avelli, caput corporis, sine quo non vivit, nequit
oblivisci, ita nullus haec monasteria primorum apostolorum fraterna societate
coniuncta aliquo ab invicem temptaret disturbare conatu. Ceolfridus autem hic,
quem abbatem constituit Benedictus, a primis instituti monasterii prioris
exordiis adiutor illi per omnia strenuissimus aderat, et cum eo tempore congruo
Romam discendi necessaria simul et adorandi gratia adierat. Quo tempore etiam
presbiterum Eosterwyni de monasterio beati Petri eligens abbatem, eidem
monasterio regendi iure praefecit; ut quem solus non poterat laborem, socia
dilectissimi commilitonis virtute levius ferret. Nec ab re videatur cuiquam
duos unum monasterium simul habuisse abbates. Fecit hoc frequens illius pro
monasterii utilitate profectio, creber trans oceanum aegressus incertusque
regressus. Nam et beatissimum Petrum apostolum Romae pontifices sub se duos per
ordinem ad regendam aecclesiam constituisse, causa instante necessaria, tradunt
historiae. Et ipse magnus abbas Benedictus, sicut de illo beatus papa Gregorius
scribit, XII abbates suis discipulis, prout utile iudicavit, sine caritatis
detrimento, immo pro augmento caritatis praefecit.
|