Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 8
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8 Suscepit igitur memoratus vir curam monasterii regendi, nono ex quo fundatum est anno. Permansit in ea usque ad obitum suum annis quattuor, vir ad saeculum nobilis, sed insigne nobilitatis non ad iactantiae materiem, ut quidam, despectumque aliorum, sed ad maiorem, ut Dei servum decet, animi nobilitatem convertens. Patruelis quippe erat abbatis sui Benedicti, sed amborum tanta ingenuitas, talis mundanae ingenuitatis fuit pro nichilo contemptus, ut neque iste monasterium ingressus, aliquem sibi prae ceteris ob intuitum consanguinitatis aut nobilitatis honorem quaerendum, neque ille putaret offerendum; sed aequali cum fratribus lance boni propositi iuvenis gloriabatur se regularem per omnia servare disciplinam. Et quidem cum fuisset minister Aecgfridi regis, relictis semel negotiis saecularibus, depositis armis, assumpta militia spiritali, tantum mansit humilis, fratrumque simillimus aliorum, ut ventilare cum eis et triturare, oves vitulasque mulgere, in pistrino, in orto, in coquina, in cunctis monasterii operibus iocundus et obediens gauderet exerceri. Sed et abbatis nomine graduque assumpto, idem animo qui prius manebat ad omnes, iuxta id quod quidam sapiens ammonet dicens: “Rectorem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis, quasi unus ex illis, mitis, affabilis, et benignus omnibus”. Et quidem, ubi oportunum conperiebat, peccantes regulari disciplina cohercens, sed magis tamen ingenita diligendi consuetudine sedulus ammonens, ne qui peccare vellet, et limpidissimam vultus eius lucem nubilo sibi suae iniquietudinis abscondere. Saepe pro curandis monasterii negotiis alicubi degrediens, ubi operantes invenit fratres, solebat eis confestim in opere coniungi; vel aratri gressum stiba regendo, vel ferrum malleo domando, vel ventilabrum manu concutiendo, vel aliud quid tale gerendo. Erat enim et viribus fortis iuvenis, et lingua suavis; sed et animo hilaris, et beneficio largus, et honestus aspectu. Eodem quo fratres ceteri cibo, semper eadem vescebatur in domo, ipso quo priusquam abbas esset communi dormiebat in loco, adeo ut etiam morbo correptus, et obitus sui certis ex signis iam praescius, duos adhuc dies in dormitorio fratrum quiesceret. Nam quinque reliquos usque ad exitus horam dies in secretiori se aede locabat; qua die quadam egrediens, et sub divo residens, accitis ad se fratribus cunctis, more naturae misericordis osculum pacis eis flentibus, ac de abscessu tanti patris et pastoris merentibus dedit. Obiit autem per Nonas Martias noctu, fratribus matutinae psalmodiae laude vacantibus. Viginti IIII annorum erat cum monasterium peteret, XII in eo vixit annis, septem presbiteratu functus est annis, IIII ex eis monasterii regimen agebat; ac sic terrenos artus moribundaque membra relinquens, caelestia regna petivit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License