Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 10
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10 Verum inter laeta quae veniens adtulit, tristia domi repperit; venerabilem videlicet presbiterum Eosterwini quem abiturus abbatem constituerat, simul et fratrum ei commissorum catervam non paucam, per cuncta grassante pestilentia, iam migrasse de saeculo. Sed aderat et solamen, quia in loco Aeosterwyni virum aeque reverentissimum ac mitissimum de monasterio eodem, Sicgfridum videlicet diaconum, electione fratrum suorum simul et coabbatis eius Ceolfridi, mox substitutum cognovit; virum scientia quidem scripturarum sufficienter instructum, moribus optimis ornatum, mira abstinentiae virtute praeditum, sed ad custodiam virtutum animi, corporis infirmitate non minime depressum, ad conservandam cordis innocentiam nocivo et inremediabili pulmonum vitio laborantem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License