Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 11
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11 Nec multo post etiam Benedictus ipse morbo caepit ingruente fatigari. Ut enim tantam religionis instantiam etiam patientiae virtus adiuncta probaret, divina utrumque pietas temporali egritudine prostravit in lectum; ut post egritudinem morte devictam perpetua supernae pacis et lucis quiete refoveret. Nam et Sigfridus, ut diximus, longa interiorum molestia castigatus diem pervenit ad ultimum; et Benedictus per triennium languore paulatim adcrescente tanta paralisi dissolutus est, ut ab omni prorsus inferiorum membrorum factus sit parte praemortuus, superioribus solum, sine quorum vita vivere nequit homo, ad officium patientiae virtutemque reservatis; studebant in dolore semper Auctori gratias referre, semper Dei laudibus fraternisve hortatibus vacare. Agebat Benedictus advenientes sepius ad se fratres de custodienda, quam statuerat, regula firmare: “Neque enim putare habetis,” inquit, “quod ex meo haec quae vobis statui decreta indoctus corde protulerim. Ex decem quippe et septem monasteriis quae inter longos meae crebre peregrinationis discursus optima conperi, haec universa didici, et vobis salubriter observanda contradidi.” Bibliothecam quam de Roma nobilissimam copiosissimamque advexerat, ad instructionem aecclesiae necessariam, sollicite servari integram, nec per incuriam fedari, aut passim dissipari praecepit. Sed et hoc sedulus eisdem solebat iterare mandatum, ne quis in electione abbatis, generis prosapiam, et non magis vivendi docendique probitatem putaret esse quaerendam. “Et vere,” inquit, “dico vobis, quia in conparatione duorum malorum, tolerabilius mihi multo est totum hunc locum in quo monasterium feci, si sic iudicaverit Deus, in solitudinem sempiternam redigi, quam ut frater meus carnalis, quem novimus viam veritatis non ingredi, in eo regendo post me abbatis nomine succedat. Ideoque multum caretote fratres semper, ne secundum genus umquam, ne deforis aliunde, vobis patrem quaeratis. Sed iuxta quod regula magni quondam abbatis Benedicti, iuxta quod privilegii nostri continent decreta, in conventu vestrae congregationis communi consilio perquiratis, qui secundum vitac meritum et sapientiae doctrinam aptior ad tale ministerium perficiendum digniorque probetur, et quemcunque omnes unanime caritatis inquisitione optimum cognoscentes elegeritis; hunc vobis accito episcopo rogetis abbatem consueta benedictione firmari. Nam qui carnali,” inquitordine carnales filios generant, carnali necesse est ac terrenae suae hereditati carnales terrenosque quaerant heredes; at qui spiritales Deo filios spiritali semine verbi procreant, spiritalia oportet sint cuncta quae agunt. Inter spiritales suos liberos eum maiorem qui ampliori spiritus gratia sit praeditus aestiment, quomodo terreni parentes, quem primum partu fuderint, eum principium liberorum suorum cognoscere, et caeteris in partienda sua hereditate praeferendum ducere solent.”




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License