Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 12
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12 Neque hoc reticendum, quod venerabilis abbas Benedictus ad temperandum sepe longae noctis tedium, quam prae infirmitatis onere ducebat insomnem, advocato lectore, vel exemplar patientiae Iob, vel aliud quid scripturarum quo consolaretur aegrotus, quo depressus in infimis vivacius ad superna erigeretur, coram se recitari iubebat. Et quia nullatenus ad orandum surgere, non facile ad explendum solitae psalmodiae cursum linguam vocemve poterat levare, didicit vir prudens, affectu religionis dictante, per singulas diurnae sive nocturnae orationis horas aliquos ad se fratrum vocare, quibus psalmos consuetos duobus in choris resonantibus, et ipse cum eis quatenus poterat psallendo, quod per se solum nequiverat, eorum iuvamine suppleret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License