LIBELLUS SECUNDUS
14 Igitur post haec revolutis mensibus
duobus, primo venerabilis ac Deo dilectus abbas Sigfridus, pertransito igne et
aqua tribulationum temporalium, inductus est in refrigerium sempiternae
quietis, introiit in domum regni caelestis, in holocaustis perpetue laudationis
reddens sua vota Domino, quae sedula labiorum mundorum distinctione promiserat;
ac deinde adiunctis aliis mensibus IIII, vitorum victor Benedictus et virtutum
patrator egregius, victus infirmitate carnis ad extrema pervenit. “Nox ruit
hibernis algida flatibus,” diem mox sancto nascitura aeterne felicitatis,
serenitatis et lucis. Conveniunt fratres ad aecclesiam, insomnes orationibus et
psalmis transigunt umbras noctis; et paternae decessionis pondus continua
divinae laudis modulatione solantur. Alii cubiculum in quo eger, animo robustus
egressum mortis et vitae expectabat ingressum, non deserunt. Evangelium tota
nocte pro doloris levamine, quod et aliis noctibus fieri consuerat, a
presbytero legitur; dominici corporis et sanguinis sacramentum hora exitus
instante pro viatico datur; et sic anima illa sancta longis flagellorum
felicium excocta atque examinata flammis luteum carnis fornacem deserit, et
supernae beatitudinis libera pervolat ad gloriam. Cuius aegressui
victoriosissimo, neque ab inmundis spiritibus aliquatenus impediendo vel
retardando, etiam psalmus qui tum pro eo canebatur, testimonium dat. Namque
fratres ad aecclesiam principio noctis concurrentes, psalterium ex ordine
decantantes, ad octogesimum tunc et secundum cantando pervenerant psalmum, qui
habet in capite: “Deus quis similis erit tibi?” Cuius totus hoc resonat textus,
quod inimici nominis Christi sive carnales sive spiritales, semper aecclesiam
Christi, semper animam quamque fidelem disperdere ac dissipare conentur; sed e
contra ipsi confusi et conturbati sint perituri in saeculum, enervante illos
Domino, cui non est quisquam similis, qui est solus altissimus super omnem
terram. Unde recte dabatur intellegi caelitus dispensatum, ut talis diceretur
psalmus ea hora qua exiret de corpore anima, cui iuvante Domino nullus
praevalere posset inimicus. Sextodecimo postquam monasterium fundavit anno,
quievit in Domino confessor, pridie Iduum Ianuariarum, sepultus in aecclesia
beati apostoli Petri; ut quem degens in carne semper solebat amare, quo
pandente ianuam regni caelestis intrabat, ab huius reliquiis et altari post
mortem nec corpore longius abesset. Sedecim ut diximus annos monasterium rexit,
primos octo per se sine alterius adsumptione abbatis; reliquos totidem viris venerabilibus
et sanctis Eosterwyni, Sigfrido et Ceolfrido abbatis se nomine, auctoritate, et
officio iuvantibus; primo IIII annos, secundo tres, tertio unum.
|