Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS SECUNDUS
    • 17
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

17 Obnitentibus licet primo omnibus, et in lacrimas singultusque genua cum obsecratione crebra flectentibus, factum est quod voluit. Tantaque erat proficiscendi cupido, ut tertia die ex quo fratribus secretum sui propositi aperuit, iter arriperet. Timebat enim, quod evenit, ne priusquam Romam pervenire posset, obiret; simul devitans, ne ab amicis sive viris principalibus, quibus cunctis erat honorabilis, eius caepta retardarentur, et ne pecunia daretur illi a quibusdam, quam retribuere pro tempore nequiret; hanc habens semper consuetudinem, ut siquis ei aliquid muneris offerret, hoc illi, vel statim, vel post intervallum competens, non minore gratia rependeret. Cantata ergo primo mane missa in aecclesia beatae Dei genetricis semperque virginis Mariae, et in aecclesia apostoli Petri, pridie Nonas Iunias, quinta feria, et communicantibus qui aderant, continuo praeparatur ad eundum. Conveniunt omnes in aecclesiam beati Petri, ipse, thure incenso, et dicta oratione ad altare, pacem dat omnibus, stans in gradibus, turribulum habens in manu. Hinc fletibus universorum inter laetanias resonantibus, exeunt; beati Laurentii martyris oratorium, quod in dormitorio fratrum erat obvium, intrant; vale dicens ultimum, de conservanda invicem dilectione, et delinquentibus iuxta evangelii regulam corripiendis, ammonet; omnibus, siquid forte deliquissent, gratiam suae remissionis et placationis offert; omnes pro se orare, sibi placatos existere, si sint quos durius iusto redarguisset, obsecrat. Veniunt ad litus; rursum osculo pacis inter lacrimas omnibus dato, genua flectunt; dat orationem, ascendit navem cum comitibus. Ascendunt et diacones aecclesiae cereas ardentes et crucem ferentes auream, transit flumen, adorat crucem, ascendit equum, et abiit, relictis in monasteriis suis fratribus numero ferme sexcentorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License