Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS SECUNDUS
    • 21
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

21 Christi vero famulus Ceolfridus, ut supradictum est, ad limina beatorum apostolorum tendens, priusquam illo pervenisset, tactus infirmitate diem clausit ultimum. Perveniens namque Lingonas circa horam diei tertiam, decima ipsius diei hora migravit ad Dominum, et crastino in ecclesia beatorum Geminorum martyrum honorifice sepultus est, non solum Anglis genere qui plusquam octoginta numero in eius fuerant comitatu, sed et illius loci accolis pro retardato tam reverendi senis desiderio, in lacrimas luctusque solutis. Neque enim facile quisquam lacrimas tenere potuit, videns comites ipsius partim patre amisso caeptum iter agere; partim mutata intentione, qua Romam ire desiderant, domum magis, qua hunc sepultum nuntiarent, reverti; partim ad tumbam defuncti inter eos, quorum nec linguam noverant, pro inextinguibili Patris affectu residere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License